banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'uomo e il satiro
Pagina 357 Numero 202

 Quidam homo ambulans in silva satyrum conspexit atque cum eo amicitiam coniungere cupivit. Cum hiems esset et asperum frigus artus cruciaret, homo manus ad os movebat, adflans in eas ut calesceret. Cum ex eo causam satyrus quaereret, homo sic locutus est: «Ad os manus moveo ut eas afflatu foveam, frigus depellens». Cum postea satyrus hominis domum venisset ut cenaret, homo, dum cibos ad os admovet, in eos flabat. Deinde satyrus ex homine quaesivit: «Cur ita facis?». Hospes respondit se hoc facere quoniam cibi nimie calidi essent et halitu eos refrigeraret. Satyrus autem questus est et dixit: «Tecum amicitiam coniungere non possum. Nam puto amicitiam infidam esse cum homine qui ex eodem ore frigus et calorem emittit».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42402
[degiovfe] - [2016-12-14 11:52:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!