banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sogno di Amilcare
Pagina 357 Numero 201

 Carthaginiensium dux Hamilcar, cum Syracusas obsideret, audivit in somnio vocem nuntiantem se postero die in illa urbe cenaturum esse. Quo somnio valde gavisus est Hamilcar et, putans sibi victoriam e caelo promissam esse, admodum virtute militum confidebat et se brevi Syracusis potiturum esse sperabat. Iam omnia ad pugnam parabat, sed, cum gravis dissensio inter eius milites orta esset, Syracusani per occasionem ex improviso ausi sunt ex urbe erumpere, castra invadere et ipsum Hamilcarem intra urbis moenia rapere. Sic Carthaginiensium dux in urbe Syracusis cenavit captivus, non, ut animo praesumpserat, victor.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42401
[degiovfe] - [2016-12-14 11:47:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!