Danae

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Danae

 Danae (nom. sing.) Acrisii, Argorum regis, et Aganippes filia fuit. Acrisio oraculum praedixit Danaes (gen. sing.) filium regem interfecturum esse; quod timens Acrisius, eam in muro lapideo praeclusit. Iuppiter autem in imbrem aureum conversus cum Danae (ablativo del nome greco Danae) concubuit, itaque natus est Perseus. Quam pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit. Ea voluntate Iovis delata est in insulam Seriphum. Cum piscator arcam invenisset, vidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit, qui eam in coniugio habuit et Perseum educavit in templo Minervae. Postquam Acrisius cognovit filiam et nepotem ad Polydectem morari, profectus est ut eos repeteret; quo cum venisset, Perseus Acrisio avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum esse. Post paucis diebus, Polydectes mortuus est. Dum regi funebres ludi celebrantur, Perseus discum misit, quem ventus distulit in caput Acrisii, et eum interfecit. Hoc deorum voluntate factum est; deinde Perseus Argos profectus est regnaque avita possedit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42400

[degiovfe] - [2016-12-14 11:41:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile