banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La pace: un bene prezioso
Pagina 256 Numero 139

 In pace artes et litterae florent, agricultura viget, mercatura augetur. In pace nemo de vita sua quidquam timet; nullius animum terret periculum hostium; nemini angustias parat timor caedium aut vulnerum; neminem incerta spes futuri temporis angit. In bello, contra, nihil tutum, nihil gratum, nihil securum est, nec quisquam potest suis operibus tranquille animum intendere. In bello odiis animi incenduntur, caedibus et vulneribus hominum corpora dilacerantur, luctibus et lacrimis domus complentur, mores civium corrumpuntur, nec cuiusquam vita vel res in tuto sunt, sed semper in timore ac periculo.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42336
[degiovfe] - [2016-12-13 08:22:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!