banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Priamo si reca da Achille
Pagina 227 Numero 125

 Postquam Achilles (nom. sing.) Hectorem necaverat, viri corpus transportavit in Graecorum castra. Infelicem Priamum, Hectoris patrem et Troianorum regem, acer dolor excruciabat. Itaque Mercurii auxilio ad Achillem magnis cum muneribus properavit. Postquam in tabernaculum fortis ducis intraverat, ad Achillis pedes procubuit et dixit: «Si ("se") senis patris tui memor es redde mihi miserum mei Hectoris corpus. Impius Mars fere omnes filios mihi surripit in crudelibus pugnis: etiam Hectorem necavisti. Preces meas exaudi. Haec ("questi", acc. plur. n.) pretiosa munera sume et extremum solacium infelici Priami senectuti porrige». Achilles diu tacuit, sed tandem verba miseri patris ferum victoris animum ad novam misericordiam moverunt. Sollicita benignitate Achilles senem regem sublevavit et infelici patri corpus filii reddidit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42321
[degiovfe] - [2016-12-12 13:56:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!