banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perseo e Andromeda
Pagina 226 Numero 122

 Cassiope filiae suae Andromedae formam Nereidibus anteposuit. Ob id Neptunus expostulavit, ut Andromeda Cephei filia ceto obiceretur. Postquam obiecta est, Perseus, Iovis et Danaes filius, Mercurii talaribus volans eo venit et eam liberavit a periculo; quam Perseus abducere optabat; sed Cepheus pater cum Agenore, cuius Andromeda sponsa erat, Perseum clam interficere voluerunt. Ille cognita re caput Gorgonis eis ostendit omnesque ab humana specie sunt informati in saxum. Perseus cum Andromeda in patriam rediit. Polydectes ut vidit Perseum tantam audaciam habere, pertimuit eumque per dolum interficere voluit; itaque Perseus caput Gorgonis ei ostendit et is quoque ab humana specie in lapidem immutatus est.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42317
[degiovfe] - [2016-12-12 13:46:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!