banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pericle
Pagina 203 Numero 108

 Pericles, Xanthippi filius, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, Atheniensium rem publicam multos annos rexit et omnes duces non solum fide ac virtute, sed etiam omnibus rebus, sive publicis, sive privatis, superavit. Assiduis enim largitionibus civium gratiam sibi conciliaverat et in bello rei militaris peritum se praebuerat. Itaque cives in Pericle omnem spem collocaverunt quia ille ("egli", nom. sing. m.) domi militiaeque res bene gerebat. Praeterea Athenas splendidis monumentis decoravit, templa ex marmore aedificavit, Amphipolim ("Anfipoli", acc. sing. f.) Thuriosque colonos deduxit, apud omnes populos urbis famam auxit. Pestilentia decessit secundo Peloponnesiaci belli anno; Periclis mors rerum adversarum initium et Atheniensis rei publicae perniciei causa fuit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42303
[degiovfe] - [2016-12-11 13:28:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!