banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia navale tra Ottaviano e Antonio
Pagina 199 Numero 103

 Post crebras contentiones Octavianus et Antonius societatem foedere confirmaverunt: Octavianus Italiam Hispaniamque obtinuit, Antonio Orientis regionum imperium contigit. Octavianus claris operibus vitaeque integritate civium admirationem excitabat, Antonius Alexandriae domicilium constituerat et cum Cleopatra, Aegypti regina, molliter vivebat. Praeterea, Cleopatrae amore atque impulsu, Romano imperio interitum parabat. Senatus igitur, Octaviani hortatu, bellum Antonio et Aegypti reginae indixit. Ideo mense Septembri in sinu maris Actiaci ducum copiae bellum navale gesserunt. Belli exitus diu anceps fuit, sed subito Cleopatra veloci navigio pugnae locum reliquit et domum remeavit. Tunc Antonius quoque, imperatoris officii immemor, Alexandriam velificavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42298
[degiovfe] - [2016-12-09 19:15:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!