banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vittoria di Pirro
Pagina 192 Numero 100

 Pyrrhus, Epiri rex, postquam in Italiam copias traduxerat, apud Heracleam et Asculum Romanos profligavit, tamen innumeros milites in pugnis amisit. Romani contra, quia libertatem cupiebant et servitutem spernebant, non desperationi cesserunt sed novas copias comparaverunt et resistere parati erant. Tum Pyrrhus per Cineam legatum, virum facundae eloquentiae et magnae calliditatis, pacem senatoribus Romanis proposuit. Iam senatores ad pacem inclinabant et Pyrrhi condiciones accipere parati erant, cum in curiam Appius Claudius censor, caecus et senex, venit. Censor a servis lectiga vehebatur. Is auctoritate sua et gravi oratione pacem dissuasit. Itaque senatores Appii verbis persuasi sunt, regis condiciones respuerunt et bellum renovare statuerunt. Tum Pyrrhus copias suas in Siciliam traduxit, Graecis urbibus auxilium contra Carthaginienses tulit ("portò"), ibi hostes compluribus proeliis fudit et cum magna praeda rursus in Italiam revertit. Romani Curium Dentatum ("Curio Dentato", acc. sing. m.) consulem contra regem cum novis copiis miserunt. Is apud urbem Maleventum hostium copias profligavit et Pyrrhum ex Italia eiecit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42295
[degiovfe] - [2016-12-09 18:32:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!