banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il ragazzo e il delfino
Pagina 174 Numero 86

 Puer quidam, qui in litore Baiano cotidie ambulare solebat, delphinum panis fragmentis allexit; delphinus, tanti benefici memor, singularem gratiam habuit. A puero vocatus, semper ex imo mari ad litus adnabat, amico suo dorsum praebebat, puerumque, sicut in equo sedentem, circumducebat. Puteolos quoque ad litterarum ludum puerum saepe traiecit, deinde Baias simili modo revexit. Talia officia duos aut tres annos iam praestiterat, cum puer graviter aegrotare coepit et post paucos dies decessit. Delphinus, amici mortis ignarus, cotidie ad locum consuetum venit, mox autem, quasi rem intellegens, pueri desiderio voluntariam mortem occubuit. Baiarum incolae, postquam delphini exanimatum corpus in litore invenerant, in pueri sepulcro inhumaverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42279
[degiovfe] - [2016-12-09 11:46:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!