banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'età dell'oro
Pagina 160 Numero 81

 Splendida erat aurea aetas: homines honeste modiceque vivebant, deos adorabant, iustitiam colebant, fidem servabant. Poena timorque non erant, leges non erant nec iudices, non urbium moenia, non agrorum termini, sed omnes tuti erant. Non bellum, non fures, non scelerum conscientia, non mortis timor homines terrebant. Agnus cum lupo, cum tigri capella dormiebat. Caelum quoque semper constans et temperatum erat. Tellus nutrimentis plena erat et intacta rastro vomeribusque omnia praebebat. Contenti parcis cibis, homines poma montanaque fraga, glandes et mora in duris rubetis legebant. De ramis frondibus praeditis dulcia poma pendebant. Aeternum ver erat atque Zephyri placidi lenibus auris flores mulcebant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42274
[degiovfe] - [2016-12-09 09:52:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!