L'esule Cneo Marcio minaccia Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'esule Cneo Marcio minaccia Roma

 Imperatores ad bellum contra Romanos lecti sunt a Volscis Attius Tullius et Cnaeus Marcius, quem Romani dominatus accusatum exsilio damnaverant et in quo multum spei a Volscis repositum erat. Eam spem ille, strenui animi vir, maximi existimavit et non fefellit ita ut manifestum appareret rem Romanam esse validiorem ducibus quam exercitu. Circeios profectus, primum colonos Romanos expulit eamque urbem liberam Volscis tradidit; inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, multa oppida Romanis ademit; inde Lavinium recepit; tunc deinceps Corbionem, Veteliam, Tolerium, Labicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit et, castris positis quinque milium spatio ab urbe, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos servarent, sive quia magis infensus plebi erat, sive ut discordia inter patres plebemque oreretur. Sed haec orta non est, quod externus timor, qui est maximum concordiae vinculum, iungebat animos quamvis suspectos infensosque inter se.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42207

[silvana] - [2018-02-07 16:16:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile