L'eclissi è un fenomeno naturale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'eclissi è un fenomeno naturale

 Memini me admodum adulescentulo, cum pater meus in Macedonia consul esset et essemus in castris, perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset. Tum Asinius Gallus, legatus noster, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus semper futurum esse cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset attingere. Bello illo maximo, quod Athenienes et Lacedaemonii inter se gesserunt, Pericles, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suo dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat. Dixit certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu (= per l’interposizione della luna) solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit, qui scribit anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam soli lunam obstitisse et noctem factam esse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42190

[darkshines] - [2017-02-20 10:35:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile