banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dione di Siracusa
Pagina 243 Numero 7

 Dion, Hipparini filius, Syracusanus, praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat. Erat enim intimus Dionysio priori (= il Vecchio), neque minus propter mores quam affinitatem. Legationes omnes illustriores per Dionem administrabantur: quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate tegebat. Cum periit, a Syracusanis sepulcri monumentum donatum est in urbis celeberrimo loco. Diem obiit circiter annos quinquaginta quinque natus.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42185
[silvana] - [2018-07-21 11:32:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!