Cesare pone l'assedio ad Alesia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare pone l'assedio ad Alesia

 Erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. Cuius collis radices duo flumina ex duabus partibus subluebant. Ante oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat; ex omnibus reliquis partibus, colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis (= da quella parte del colle che) ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Omnibus rebus ex perfugis et captivis cognitis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum XX derectis lateribus duxit; reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolarent aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hoc intermisso spatio, duas fossas quindecim pedes latas eadem altitudine perduxit, quarum interiorem aqua ex flumine derivata complevit. Post eas, aggerem ac vallum XII pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit cum grandibus cervis eminentibus, ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42184

[darkshines] - [2018-08-10 17:14:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile