Mario vuole conquistare la città di Capsa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario vuole conquistare la città di Capsa

 Marius, ut statuerat, oppida castellaque munita adit: partim vi, partim metu aut praemia ostentando avertit ab hostibus, quod Iugurtha existimabatur ob suos tutandos in manus venturus esse. Sed ubi regem procul abesse et aliis negotiis intentum esse Marius accepit, maiora aggredi optimum visum est. Erat inter ingentes solitudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys fuisse memorabatur. Traditum est eius cives apud Iugurtham tributis immunes, levi imperio (= governati in maniera mite) esse et ob ea fidelissimos haberi; muniti erant adversum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter oppida propinqua, alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus erant. Eius potiendi Marium maxima cupido invaserat, non solum propter usum belli, sed etiam quia illi res aspera esse videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat; id oppidum haud dissimiliter situm munitumque erat, sed apud Thalam haud longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses unam modo fontem atque eam intra oppidum habebant. Aquae penuria facile tolerabatur quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur, et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant. Cibus illis adversus famem atque sitim, non causa libidinis neque luxuriae erat.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42181

[darkshines] - [2017-12-05 12:38:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile