Si deve sempre obbedire al proprio padre?

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Si deve sempre obbedire al proprio padre?

 Philosophi saepe in disceptationibus quaerunt semperne a liberis patri parendum sit. De ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt. Earum una est: omnibus rebus, quae pater imperat, parendum est; altera est: in quibusdam praeceptis parendum, in quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse est patri oboedire et parere. Quoniam haec sententia primore aspectu nimis infamis est, super ea prius dicemus. «Aut recte» philosophi dicunt «imperat pater aut perperam. Si recte imperat, parendum non est, quia imperat, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum est quod non fieri non oportet». Deinde ita concludunt: «Numquam est igitur patri parendum». Sed neque istam sententiam probari accepimus, neque autem illa, quam in primo loco diximus, vera et proba iudicari potest. Quid enim si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima est: quibusdam rebus filiis parendum est, quibusdam non oboediendum.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42172

[darkshines] - [2017-11-27 13:18:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile