banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La disfatta finale dei Galli ad Alesia
Pagina 197 Numero 8

 Utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri, omissis pilis, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur. Cohortes aliae adpropinquant: hostes terga vertunt. Fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedullus, dux et princeps Lemovicum, occiditur: Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIV ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum, desperata salute, (Galli) copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. De media nocte missus equitatus noster novissimum agmen hostium consequitur; multi captivi fiunt atque occiduntur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42164
[degiovfe] - [2021-02-17 12:06:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!