banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La rivoluzione di Caio Gracco
Pagina 171 Numero 9

 Caium Gracchum idem furor, qui fratrem Tiberium, invasit. Seu fraternam necem vindicandi, seu regiam potentiam comparandi causã, vix tribunatum adeptus est, cum pessima coepit inire consilia; maximas largitiones fecit; aerarium effudit; legem frumentariam ferendo, plebem adiuvavit. Perniciosis Gracchi consiliis, quantã poterant contentionñ, obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso, vir consularis. Decretum a senatu latum est, ut videret consul Opimius, ne quid detrimenti res publica caperet. Caius Gracchus, armata familia, Aventinum occupaverat. Quamobrem consul ad arma populum vocavit et Caium aggressus est; qui, pulsus, dum a templo Dianae desiliit, telum intorsit; et cum iam a satellitibus Opimii comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum, et mox semetipsum super domini corpus, interemit.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42153
[silvana] - [2017-11-11 18:25:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!