Anche nella vecchiaia si possono compiere nobili azioni


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Anche nella vecchiaia si possono compiere nobili azioni

 Nullaene igitur sunt res seniles, quae vel (= anche) infirmis corporibus animo administrentur? Nihil ergo agebat Quintus Maximus, nihil Lucius Paulus, quorum alter Hannibalem fregit, alter Macedoniam vicit? Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam ut (= il fatto che) caecus esset; tamen is, cum senatus inclinaret ut pacem foedusque cum Pyrrho faceret, verba contraria illi paci non dubitavit dicere. Atque haec ab illo acta sunt, cum iam grandis esset. Nihil veri igitur adferunt qui senectutem ad negotia non idoneam existimant similesque sunt illis qui gubernatorem inutilem in navigatione esse dicunt: «Cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenet et quietus sedet in puppi; nihil igitur agit». Non facit ea quae iuvenes faciunt, at vero multo maiora et meliora. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42137

[darkshines] - [2017-10-19 14:30:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile