banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il cavallo di Troia
Pagina 105 Numero 6

 Achivi cum per decem annos Troiam capere non possent, Epeus monitu Minervae equum mirae magnitudinis ligneum fecit eoque sunt collecti Menelaus, Ulixes, Diomedes, Thessander, Sthenelus Acamas, Thoas, Machaon et Neoptolemus; et in equo scripserunt: «Danai Minervae dono dant», castraque transtulerunt (= trasferirono) Tenedum. Id Troiani cum vidissent, censuerunt hostes abisse; Priamus equum in arcem Minervae duci imperavit, feriatique magno opere ut essent edixit; id vates Cassandra cum clamitaret, inesse hostes, fides ei habita non est. Quem in arcem cum statuissent et ipsi noctu lusu atque vino lassi obdormissent, Achivi ex equo aperto a Sinone exierunt et portarum custodes occiderunt, sociosque, signo dato, receperunt et Troiam ceperunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42126
[degiovfe] - [2017-04-28 13:46:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!