banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il tizzone ardente di Meleagro
Pagina 32 Numero 3

 Cum Althaea, Thestii filia, ex Oeneo peperisset Meleagrum, in regia titio ardens apparuit. Male accidit quod huc Parcae venerunt et Meleagro fata cecinerunt: «Meleager tamdiu vivet quamdiu titio erit incolumis». Hunc Althaea in arca diligentissime servavit. Interim cum Diana irata esset quod Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum mira magnitudine qui agrum Calydonium vastaret misit: quem Meleager cum delectis iuvenibus Graeciae interfecit pellemque eius ob virtutem Atalantae virgini donavit; quam Althaeae fratres eripuerunt. Idcirco virgo ad Meleagrum se vertit, quae eius fidem imploraret; tradunt iuvenem intervenisse, amorem cognationi anteposuisse avunculosque suos occidisse. Quod Althaea mater ut audivit, titionem ex arca protulit (= tirò fuori) et in ignem coniecit. Ita filium interfecit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42099
[degiovfe] - [2017-04-28 13:46:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!