Mario in Africa insegue Giugurta


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario in Africa insegue Giugurta

Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa ceterum levia alia aliis locis facere. Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientes capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum; armis libertatem patriam parentesque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque coaluere et virtus omnium aequalis facta. At reges ubi de adventu Mari cognoverunt diversi in locos difficiles abeunt. Ita Iugurthae placuerat speranti mox effusos hostes invadi posse: Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros esse.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile