banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il coraggio di una moglie
Pagina 75 Numero 2

Marcus Brutus, populi Romani voluntate cognita, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est interfectus, Porcia, Bruti uxor, consilii conscia, cultrum tonsorium poposcit quasi ungues resecare vellet; eoque forte e manibus elapso, se ipsa vulneravit.
Clamore ancillarum vocatus, in cubiculum uxoris ille accurrit eamque, re visa, obiurgare coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset.
Cui Porcia, dimissis servis: "Non casu sed de industria - inquit - mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim volui, satisne animi esset mihi ad mortem oppetendam, si res minus prospere eveniret!".
Brutus, cum haec verba audisset, manus oculosque ad caelum sustulisse traditur atque exclamavisse: "Utinam dignus tali coniuge maritus esse possim!".
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41985
[degiovfe] - [2017-01-25 19:12:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!