Un corvo simpatico


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un corvo simpatico

Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere: "Ave Caesar, victor imperator!". Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam avem et eam viginti nummorum milibus emi iussit. Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco salutatus est, quem tantidem emit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit, qui corvum suum instituere coepit ad eandem salutationem. Sed cum avis non responderet, labore et impendio exhaustus, dominus dicere solebat: "Opera et impensa periit!". Aliquando tamen, cum corvus coepisset dictatam salutationem dicere, Augustum in via exspectavit sutor, plenus bonae spei. Sed, cum audivisset corvi verba, imperator talibus salutationibus incuriosus, respondit: "Satis talium salutatorum domi habeo". Tunc corvus recordatus verborum, quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: "Opera et impensa periit!". Sales admiratus, Caesar risit emique avem iussit tanti quanti nullam aliam adhuc emerat. Pecunia igitur non sutoris laborum praemium fuit, sed fortuitarum facetiarum, quas dominus imprudens avem suam docuerat.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile