Un saggio centauro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un saggio centauro

Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia dicitur superasse. Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit ut inter astra numeraretur.. Apud hunc Hercules cum deverteretur, et simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurorum Hercules interfecerit, ipsum contendere arcum coactum (esse). Itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter inter sidera eum constituit cum hostia quam supra aram tenens immolare videtur.
da Igino


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile