Romani contro Sabini


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Romani contro Sabini
Pagina 34 Numero 2

Romulus adversus Tatium processit et in eo loco, ubi nunc Romanum forum est, pugnam conseruit. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans cecidit; cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. Iam Sabini clamitabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus arma ad caelum tollens Iovi aedem vovit, et exercitus, seu forte seu divinitus, restitit. Proelio itaque redintegrato raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela volantia inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliaverunt. Romulus cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile