Epaminonda


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Epaminonda

Epaminondas uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret: "Vide - inquit - ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus es. Neque vero stirps potest mihi deesse. Namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est". Quo tempore, duce Pelopida, exules Thebas occupaverunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque malos defendere volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacendaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 15 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile