Gli effetti della gioia eccessiva (I)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli effetti della gioia eccessiva (I)

Aristoteles philosophus narrat Polycritam, nobilem feminam in insula Naxo, cognito repente insperato gaudio, animam exspiravisse.
Philippides quoque, comoediarum poeta haud ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. De Rhodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tres filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnes vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi tres adulescentes eum amplexi, coronis suis in caput patris positis, saviarentur, cum populus gratulans flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio, inspectante populo, in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile