Leonum animi index cauda (est), sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimis animalibus natura tribuit. Inmota ergo est cauda leoni placido, quod rarum est; crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur; iracundiae incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. Vis summa in pectore. Unguis (accusativo) nec refringunt nec habetant leones dum ingrediuntur, quod unguium mucronem in vaginas pedum condunt. Ex omni vulnere, sive ungue a leonibus inpresso sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati innoxii sunt.