banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I danni della lingua
Pagina 84 Numero 4a

Xanthus, Aesopi dominus, discipulos suos ad cenam invitavit et iussit Aesopum emere omnia pessima. Sic ille se facturum esse promittit. Sed in convivio Xanthus et eius discipuli coquum semper linguas suillas apponere vident. Convivae submurmurant: "Ecce, procinas linguas denuo edimus. Ferculum primum linguarum fuit; alterum quoque linguarum; linguarum etiam tertium. Nihil ("Nulla") iste nisi linguas nobis apposuit. O convivium parum iucundum!".
Xanthus putat servum se irridere et exclamat: "Sic, furcifer, mea iussa contempsisti?". Et promittit se coquum gravi poena puniturum esse. Et Aesopus: "Tu, domine, me iussisti pessimum quidque obsonare ("servire ciò che ci fosse di peggio"). Quid ("Che cosa") vero lingua peius est? Quid flagitiosius? Tibi constat, vir optime, homines maledicta omnia contumelias, mendacia, mala consilia lingua pronuntiare; et etiam per ipsam illos principatus, imperia evertere. Nostrorum omnium malorum et calamitatum ista scelesta lingua causa prima est". Tradunt Xanthum nihil ("nulla") respondisse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41874
[degiovfe] - [2018-01-22 11:27:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!