banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Profezia su Euripide e la sua tragica morte
Pagina 455 Numero 7

 Theopompus dicit Euripidis patri responsum esse a Chaldaeis filium, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore. Pater, cum putaret Euripidem athletam debere esse, tam roboravit assiduis exercitationibus filii corpus ut tandem eum ad Olympia deduxerit. Sed cum Olympiae fuit in certamen per ambiguam aetatem (= per incertezza sull'età) receptus non est, postea autem Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. Mox tragoedias scribere admodum iuvenis incepit. Philocorus narrat Salamine speluncam esse taetram et horridam: in ea Euripides tragoedias scriptitavit, quibus multas palmas in certaminibus tragicis reportavit. Postea cum is in Macedonia apud Archelaum regem esset, dum remeat domum nocte post cenam cum rege, a canibus qui ab aemulo immissi erant, dilaceratus est et his vulneribus e vita decessit.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41744
[degiovfe] - [2016-10-29 18:05:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!