Achille travestito da donna


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Achille travestito da donna

 Thetis Nereis, cum sciret Achillem filium suum quem ex Peleo habuerat, si ad Troiam properavisset, periturum esse (da pereo), commendavit eum in insula Scyro ad Lycomedem regem, qui illum inter virgines filias, habitu feminino, servavit postquam ei nomen mutaverant: nam virgines Pyrrham nominaverunt, quoniam capillis flavis fuit et Graece rufum «pyrrhòn» dicitur. Achivi autem, cum rescivissent ibi eum occultari, ad regem Lycomedem oratores miserunt qui rogarent ut eum adiutorium Danais mitteret. Rex, cum negaret eum apud se esse, potestatem eis fecit ut in regia quarerent. Cum eum recognoscere non possent, Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem tolli. Achilles cum ibi hostem esse putaret, vestem muliebrem dilaniavit atque clipeum et hastam arripuit. Ex hoc est cognitus suasque operas Argivis promisit et milites Myrmidones.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41741

[darkshines] - [2017-01-10 17:28:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile