banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia di Maratona

In rebus adversis magna semper fuit Graecorum virtus. Olim Atheniensium res publica in magno periculo fuit, quia Dareus, Persarum rex, bellum contra Graeciam susceperat et Datim Artaphernemque, praefectos regios, cum ingenti exercitu in Atticam miserat. Parvus erat militum Atheniensium numerus atque omnes Graeciae civitates, praeter Plataeenses, multis de causis auxilia recusaverant. Tamen Athenienses Persarum innumeram multitudinem non reformidaverunt et statuerunt pro Graeciae libertate strenue dimicare. Tum in tanto discrimine refulsit Miltiadis rei militaris peritia. In planitie apud Marathonem Atheniensium dux enim contra Persas non dubitavit aciem instruere proeliumque committere. Initio diei in media acie Persae, in cornibus aciei Graeci victores fuerunt; post meridiem Atheniensium et Plataeensium victoria certa fuit: nam Persae effuse in naves confugerunt. Itaque Miltiadis prudentia et militum fortitudo a pernicie totam Graeciam servaverunt et libertatem comparaverunt. Omnes rerum scriptores magnis laudibus gloriam facinoris celebraverunt semperque in aevum celebrabunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41703
[degiovfe] - [2016-08-31 09:46:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!