banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amare considerazioni di un cittadino romano
Pagina 345 Numero 7

 Tempora nostra difficillima sunt: res publica in paucorum potentiam venit et homines inepti, divitiarum avidissimi, impudentiores quam probiores, magistratus non minus violenter quam male gerunt. Honores in paucorum manibus sunt; perpauci et maleficentissimi homines, verbis honestiores quam factis, divites sunt, domos multas possident, novas aedificant, pecuniam in rebus maxime supervacuis consumunt; nos pauperes sumus et in manibus nostris pericula, angustiae, egestas, vectigalia sunt. Nisi remedium invenerimus, in servitutem incidemus et miserrima erit semper vitae nostrae condicio; servitutem autem semper iudicavimus foediorem non solum exilio, sed etiam morte. Nunc maxime necessaria est nostra concordia. Proximis suffragiis igitur candidatos probissimos eligere debemus, iustitiae, pietatis virtutisque amantissimos.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41697
[darkshines] - [2017-01-05 10:51:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!