banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il pastore e il satiro
Pagina 285 Numero 7

 Pastor, qui (= che) in misera domo vivebat, amicitiam cum satyro contraxit, et eum die hiemali domum suam duxit. Tota planities glacie rigebat: etiam in domo pastoris acre frigus erat; quare pastor ad os manum admovit et adflavit. Tum satyrus eum interrogavit: «Cur flatum ita ex ore emittis?». Pastor respondit: «Manus meae frigore gelidae sunt; ideo eas flatu calefacio». Postea pastoris mulier cibos in mensa posuit et, quoniam nimis calidi erant, pastor eos ad os admovit et adflavit, deinde edit. Tum rursus satyrus pastorem interrogavit: «Cur ita agis?». Pastor respondit: «Cibos refrigero, quod nimio calore gustatui displicent et ori stomachoque nocent». Tum satyrus: «Rem miram facis, quoniam eodem (= col medesimo) flatu frigida calefacis, calida refrigeras!».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41670
[darkshines] - [2016-12-16 20:09:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!