Un bellissimo luogo per conversare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un bellissimo luogo per conversare

 Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent ad Crassum, "Quid est, Crasse", inquit Iulius "imusne sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum". Tum Crassus: "An me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem [me] diutius posse debere?". "Quinam" igitur inquit "ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus". "Sane", inquit Crassus, "etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni". Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41479

[degiovfe] - [2019-06-15 11:17:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile