Lupus et agnus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lupus et agnus

 Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
siti compulsi; superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
"Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?" Laniger contra timens:
"Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor".
Repulsus ille veritatis viribus:
"Ante hos sex menses male", ait, "dixisti mihi".
Respondit agnus: "Equidem natus non eram".
"Pater hercle tuus", ille inquit, "male dixit mihi";
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.
da Fedro


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile