La vera amicizia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vera amicizia

 Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula et dixisti et negasti eum esse amicum tuum. Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti quomodo omnes candidatos bonos viros dicimus, quomodo obvios, si nomen eorum non venit nobis in mentem, dominos appellamus, res bene se habet. Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis cognoscis vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Si placet fieri, toto pectore illum admitte. Tu quidem ita vive ut nihil tibi committas nisi id quod etiam cum inimico tuo possis; sed si interveniunt quaedam de quibus non loquendum est omnibus, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si eum putaveris, facies.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41353

[silvana] - [2019-02-14 11:13:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile