banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sito di Nuova Cartagine
Pagina 29 Numero 10

 Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris, media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum in latitudinem patens. Huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis, praeterquam Africo, tutum facit. Ab intimo sinu paeninsula excurrit et in extrema paeninsula tumulus est: in eo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit, paulum et ad septentrionem fusum, incertae altitudinis, utcumque exaestuat aut deficit mare. Continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41332
[silvana] - [2019-02-13 21:38:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!