Cicerone sventa la congiura di Catilina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone sventa la congiura di Catilina

 Lucius Sergius Catilina anno sexagesimo tertio a.Ch.n., in petitione consulatus iterum repulsus, contra rem publicam cum sociis compluribus coniuravit. Inter coniuratos etiam nobilissimos homines erant, mulieres et iuniores. Certo die consulem interficere statuerant, urbem incendere atque aerarium diripere. Sed secreta coniuratorum consilia ad aures Ciceronis consulis pervenerunt, quod Curio, unus e coniuratis gloriosus non minus quam audax, de coniuratione cum Fulvia amica sua non tacuit; Fulvia autem, omnibus de coniuratione rebus cognitis, tale periculum rei publicae non occultavit et consuli narravit. Itaque coniuratio detecta est et Cicero in senatu Catilinam aperte accusavit. Is, metu poenae, pridie Kalendas Ianuarias noctu e Roma excessit et ad manum coniuratorum in Etruriam profugit, sed eius socii, in carcere a Cicerone comprehensi, iussu senatus capitis damnati sunt. Catilina tamen ab inceptu non destitit et in Etruria Nonis Ianuariis cum exercitu Romano infestis signis proelium commisit, sed devictus et interfectus est. Cicero autem, quoniam e gravi periculo rem publicam servaverat, a Senatu Populoque Romano pater patriae appellatus est.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41330

[silvana] - [2019-02-12 16:12:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile