La battaglia del Lilibeo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia del Lilibeo

 P. Claudio Pulchro L. Iunio consulibus, Claudius contra auspicia pugnavit et a Carthaginiensibus victus est. Nam cum ducentis et viginti navibus fugit, sed nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alter quoque consul naufragio classem amisit, exercitum tamen salvum habuit quia vicina litora erant. C. Lutatio Catulo A. Postumio Albino consulibus, anno belli Punici vicesimo tertio a Catulo bellum contra Afros commissum est. Navigavit cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra eum quadringentas paraverunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus erat enim in superiore pugna. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. Nam tres et sexaginta Carthaginensium naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, duo et triginta milia hostium capta, tredecim milia occisa, infinitum auri pondus, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana duodecim naves demersae sunt. Pugnatum est die sexto ante Idus Martias usque ad primam vigiliam. Statim pacem Carthaginienses petiverunt tributaque est his pax. Cives Romani a Carthaginiensibus capti redditi sunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile