Augusto rievoca alcuni dei suoi successi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Augusto rievoca alcuni dei suoi successi

 Bis ovans triumphavi, tris egi curules triumphos et appellatus sum vicies et semel imperator. Etiamsi plures triumphos mihi senatus decreverat, iis supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, belli votis solutis. Ob res a me aut per legatos meos auspiciis meis terra marique prospere gestas quinquagies et quinquies decrevit senatus supplicationem dis immortalibus. Dies autem, per quos ex senatus consulto supplicatum est, fuere DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdecies, cum scribebam haec et agebam decimum et tricesimum tribuniciae potestatis. Dictaturam et absenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non accepi. Non recusavi in summa frumenti penuria curationem annonae et intra paucos dies metu et periclo praesenti populum universum liberavi impensa et cura mea.
da Res gestae divi Augusti


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile