banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 425 Numero 2

 Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus in hibernacula et aestiva sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubicula brumalem orientem, cenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. At in rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omni tempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient, vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis sitque id queangustis inlustratum fenestris at a terra sic editis, ne manu contingi possint.
Columella


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41295
[emi53rm] - [2017-06-15 16:47:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!