banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 355 Numero 1

 Et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scaenici - nova res bellicoso populo, nam circi modo spectaculum fuerat - inter alia caelestis irae placamina instituti (esse) dicuntur; ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino verus similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed peragebant impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41269
[emi53rm] - [2017-05-03 16:56:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!