✔ Divus Aurelianius fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. Muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. Idem tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est, exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam, a Traiano constitutam, sublato exercitu, provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque "suam Daciam", quae nunc duas Moesias dividit. Dicitur praeterea talis fuisse crudelitatis, ut plerosque senatores falso coniurationis ac tyrannidis accusavit, quo facilius eos posset occidere.
Historia Augusta
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41265[emi53rm] - [2017-04-26 17:53:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!