banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 329 Numero 1a

 In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis Manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicior.
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae, turres quoque in propugnaculum villae, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille "Carthaginis horror", cui Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit: at nunc quis est qui sic lavari sustineat? Pauper sibi videtur ac sordidus nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis piscinas nostras circumdedit.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41260
[emi53rm] - [2017-04-10 14:38:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!