banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 306 Numero 2

 Auctor est M. Varro Gaiam Ceciliam, quae eadem Tanaquil vocata est, togam regiam undulatum fecisse, qua Servius Tullius fuerat usus. Ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae. Togas rasas Phryxianas Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. Crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucili poeta in Torquato notatae.
Praetextae apud Etruscos originem invenere. Trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae. Acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. Aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. Plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41254
[emi53rm] - [2017-05-26 16:39:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!