banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale è ferito a Sagunto
Pagina 257 Numero T2

 Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripertito adgreditur. Turris ingens imminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae altitudinis modum emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micabant, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus, cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin obsidionis opera desereretur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41240
[emi53rm] - [2017-06-14 14:43:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!