banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 255 Numero 1

 «Nam multos convivas» inquit «esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat». «Ipsum deinde convivium constat» inquit «ex rebus quattuor: si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus». «Nec loquaces autem» inquit «convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio, sed in cubiculo esse debet». Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41238
[emi53rm] - [2017-03-25 19:42:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!